Memoria
Rudolphus Kittel (natus Eningen unter Achalm in vico Badeniae-Virtembergiae die 28 Martii 1853; mortuus Lipsiae die 20 Octobris 1929) fuit theologus Protestanticus.
Inter annos ab 1888 ad 1897 fuit professor Theologiae Veteris Testamenti apud Universitatem litterarum Wratislaviensem. Ab anno 1898 Lipsiae Amarna litteris et Codici Hammurabi studuit. Usque ad hunc diem Biblia Hebraica Kittel, cuius editor fuit, nomen eius memorat.